# World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.127-141

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.pr.127 to 2.5.pr.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.127

Si quis vero contrarium presumpserit, tamquam contumax et rebellis Romane ecclesie ab omnibus habeatur. Nulli ergo et cetera. Datum Avinione IIII. idus Novembris pontificatus anno IX. Et quia Lodowicus rex sinistre informatus a sic errantibus contra constituciones pape iam dictas adhesit et eos defensavit, idcirco dictus papa Iohannes publicavit contra Lodowicum regem graves processus. Lodowicus econtra contra papam appellat sic proponens : Nos Lodowicus, Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, proponimus contra Iohannem, qui se dicit papam, quod inimicus sit pacis et intendat ad discordias et scandala suscitanda contra vitam et doctrinam et exempla Christi, cuius se vicarium dicit et mentitur. Nec recogitat, quod beato Silvestro tunc latenti 〈in spelunca〉 magnifice contulit Constantinus, quicquid ecclesia eciam hodie libertatis obtinet vel honoris. Ipse autem Silvestri successor, ut dicit, imperio male respondet de beneficiis, sed ipsum exterminare conatur et abutitur notorie plenitudine potestatis, que non nisi ad edificacionem ecclesie datur. Sane constat imperium Romanum, ad cuius ipse presumptuose tendit exterminium, a Deo esse preparatum ad filiacionem ewangelii et ad fidem catholicam a malignis incursibus eruendam. Unde et sacri ewangelii notorius est subversor et destructor. Archiepiscopatus, episcopatus, abbacias confert parcialiter et indignis omnino, cuiuscumque dignitatis et qualiscumque vite, dummodo sint sacro imperio rebelles et inimici . Imperialium nullus potest quomodolibet promoveri, quantumcumque dignus est sufficiens, quantumcumque doctus et peritus, quantumcumque bone et sancte vite. Ffideles eciam imperii bellis, fraudibus et dolis diversis, faucibus inimicorum suorum, quos ipse filios ecclesie nominal, immittere nititur / crudeliter devorandos. Et Christianos viros et catholicos falso dicit hereticos, simul accusator, iudex et testis existens. Et nominat multas civitates et personas nobiles multas, in quibus dicit hoc patere. Ante tempus istud administracionem imperii nobis interdicere non presumpsit, sicud nec de iure potuit, cum tamen et ante assumpcionem suam et post ipsam iam per annos VIII et ultra administraverimus et ipse hoc sciret manifeste.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
