# World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.160-167

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.pr.160 to 2.5.pr.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.160

Quo veniens per Iohannem de Vicecomitibus, archiepiscopum Mediolanensem, coronatur, ubi supra, in regem Lombardorum secundum statutum Karoli Magni, quod a temporibus eius in antea semper fuit inviolabiliter observatum. Siquidem ecclesia Romana per reges Lombardorum a temporibus multis iam desolata in totum et imperialibus ad solum in nichilum quasi redacta, Karolus Magnus nacione Germanus, ut semper erat pius et misericors, Ytaliam potenti manu subintrans, quod potuit, quia fuit rex Francorum, ultimum regem Lumbardorum Desiderium obsidionibus multis et preliis asperrimis plurimis tandem vicit et interfecit regnum Lumbardorum totum ad se rapiens et iure belli sibi vendicans. Omnia vero et singula, que ad ecclesiam Romanam donacione vel approbacione principum Romanorum diversorum pertinuisse videbantur, devote restituit eidem. Insuper et ut alter Constantinus omnia de novo donavit privilegiaque singula de novo renovavit nova multa superaddens, quecumque fuissent oportuna. Regnum autem quondam Lombardorum, sed nunc iam suum regno Theutonicorum 〈utrumque regnum regno Romanorum coniungens〉 et post imperator Romanorum, et pro Theutonia Aquisgrani, pro Lombardis apud Modoeciam et ut imperator mundi Rome coronaretur. Sic igitur Lodowicus Modoecie coronatus est et Romam pro sequenti corona proficisci cogitans, missis legatis sollempnibus in Avinionem ad papam Iohannem, quem prius dixit hereticum, contra quem appellavit, coronam imperii per ipsum sibi superponi sincerius exposcebat scribens et insinuans eidem hoc se facere gloriosissimorum Romanorum regum aliorum antecessorum exemplo. Quorum etsi qui non curaverint hoc vel neglexerint, plures tamen per sacrosanctos episcopos catholicos et maxime per pontifices Romanos talia circa se fieri devocius et humiliter voluissent. Papa legit, indignatur, reprobat et coronare recusat, nisi prius, ut eciam iam exegerat, in Avinione Lodowicus ipse compareat, examinacionem de se curie Romane dimittat et secundum statuta patrum ecclesie Romane dicte et aliis ecclesiis de omnibus satis agat.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
