# World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.193-206

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.pr.193 to 2.5.pr.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.193

Unde dixit: Exhortor et suadeo, quod dictis hereticis preceptis et mandatis aut litteris in nullo obedias et interdicta per ipsum vel eius legatum ipsius autoritate in terris tue provincie posita non permittas aliquatenus observari, sed eis non obstantibus facias divina in dictis terris publice celebrari. Hec omnia de littera, quam scripsit dictus Michael tunc ministro Mediolanensi post appellacionem predictam, que longa est et diffusa. Et inter alia multa dicit in ea Michael, quod domino Iohanni supradicta pronuncianti in faciem restitit. Et ille nichilominus in pronunciando perseveravit . Et ira commotus contra eum in curia ipsum arrestavit. Et ipse clam elapsus appellacionem, quam in curia fecerat, Pysis publicavit. Item dicit ibidem Michael: A IX annis ordinem nostrum et meam personam indesinenter et acriter persecutus multipharie nitebatur inducere nos omnes ad mutandum statum, quem vovimus nobisque tradidit almus Christi confessor Franciscus. Item hoc anno, id est XI. Iohannis pape et XIII. Lodowici, Michael minister generalis Minorum et magister Hinricus Bavarus eiusdem ordinis et Petrus de Ganduno excommunicantur et heretici condempnantur. Post hoc papa Iohannes moritur. Cui successit Benedictus duodecimus , qui processus per Iohannem papam 〈iniciatos〉 prosequebatur et aggravavit et eiusdem Lodowici deposicionem et privacionem ab imperiali et regio nomine et ab omni honore et ab ipso ducatu Bavarie sentenciis atque denunciacionibus aggravavit. Quapropter anno XXIII. sui regni congregavit in Francfort sollempnem curiam, ad quam reges Anglie et Boemie et electores imperii principes alii, archiepiscopi, episcopi, duces, marchiones, comites, barones et alii ministeriales milites nec non et doctores iuris utriusque, periti magistri in theologia et alii litterati et in diversis experti quam plurimi, insuper et civitatum legati et hominum aliorum spectabilium multitudo copiosa convenerunt. Horum omnium, quorum interesse poterat, consilio studioque Lodowicus imperator capitula plura ecclesie, sicud dixit, et imperio Romano necessaria et utilia declaravit, constituit, robur et vim legum de plenitudine potestatis imperialis eis indidit.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
