# World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.207-219

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.pr.207 to 2.5.pr.219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.207

Et coram hiis omnibus, eis eciam acclamantibus et aggaudentibus, publice et sollempniter et perpetuis temporibus observanda promulgavit. De quibus quedam extrahens hic interponere curavi. Primo quod ad principes electores imperii clericos et laycos immediate pertinet eligere imperatorem. Et hanc probat multipliciter, quamvis consuetudo notoria sit et non indigeat probacione. Secundo quod electus per principes dictos concorditer vel in discordia, dummodo a maiori parte principum electus sit, efficitur verus imperator seu rex Romanorum, quod idem est, quia ista non differunt in essencia, sed in nominibus. Tercio quod sic electus potest citra approbacionem, assumpcionem, nominacionem , confirmacionem sedis apostolice iura imperii exercere et administrare. Quarto quod post eleccionem huiusmodi sic electus et electores debent notificare domino pape, quomodo talem catholicum ydoneum elegerunt legittime in imperatorem, petendo cum humilitate, ut sibi faveat, coronam et inunccionem sibi consuetas impendat, quod et facere tenetur, nisi eum notorie sciat indignum indignitate notabili. Et tunc potest sibi suum officium subtrahere. Et si papa negaret, ipse istas coronas et inunccionem potest recipere ab alio catholico et exinde se intytulare Romanorum imperatorem, licet antea in esse ex ipsa eleccione factus sit verus imperator. Nam corone omnes et uncciones sunt tantum quedam sollempnitates adventicie per ecclesiam / invente, nomina, non rem predicto impendentes, in signum devocionis, humilitatis, defensionis et unionis inter ecclesiam et imperium, que a Deo processerunt et instituta sunt. Et sunt inter se diversa sicud spirituale et temporale , que essencialiter nichil habent commune, sed per accidens unita sunt unione defensionis, quia una potestas alteram defendere tenetur, sicud iura et cronice docent. Et papa maior est imperatore, quia dominus spiritualium et animarum, imperator vero dominus corporum et rerum est. Et ideo papa corrigere potest imperatorem de peccato sicud alium Christianum.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
