Latin
2.5.pr.231 to 2.5.pr.242
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.231-242
Not analysed yet
Et tandem cum diviciis et potencia invaluisset ,dux per imperatorem factus et appellatus est. Comitem eciam Wilhelmum Iuliacensem eodem modo imperator fecit marchionem. Et ex hinc in eadem curia Lodowicus imperator nullo cogente vel swadente mente spontanea coram regibus et principibus et nobilibus omnibus tam ecclesiasticis quam secularibus et aliis universis racionem fidei sue sonore, distincte et devotissime reddidit. Et quod fidelis esset Christianus, clare planissimeque declaravit singulis articulis fidei per aliquantulum tempus immorando, quemlibet eorum fideliter credendo et cuilibet in totum inscissibiliter adherere se velle protestans. Cumque venisset ad articulum: Unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam eciam paulo plus immorabatur affirmans ab eo se nec eciam quantulumcumque declinare vel hesitare, sed in eo /firmissimum et fidelissimum esse. Cum per eum et post eum et aliis articulis firmius adheramus, credimus enim, quod ecclesia catholica docet et predicat. Quare enim recipimus ewangelium Mathei et non Bartholomei, nisi quia ecclesia docet istud accipiendum, ut in decretis distinccio XIX. Si Romana. Et subiunxit: Nec obstat nobis, si de discordia inter nos et papam aliquid nobis obiciatur. In omnibus enim ad fidem, iusticiam et veritatem, bonos mores, ecclesie consuetudines antiquas et approbatas et aliis omnibus quibuscumque iustis et sanctis ad fidem qualitercumque pertinentibus pape et cardinalibus humiliter et promte semper obedivimus, obedimus et obediemus nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, quamquam passiones eorum et adinvenciones novitatum periculosarum, imperii lesionem ,quin ymmo destruccionem, que tandem utique virgent in extremum malum rei publice, humiliacionem et deieccionem ecclesie, non approbemus. Obediemus igitur eis libenter et gaudenter, non sicud hominibus, de quibus dixit apostolus ad Corinthos: Cum sint inter vos zelus et contencio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Unde dicimus: Non sicut hominibus passiones suas et adinvenciones periculosas sequentibus, sed ut vicario Ihesu Christi salvatoris nostri et rectoribus et curatoribus et medicis non corporum nec rerum exteriorum, sed animarum nostrarum capita nostra devote submittimus eos fidelius venerantes.