# World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.243-248

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.pr.243 to 2.5.pr.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.243

Post hec persuasiones, promissa, preces confundit in unum protestans se petere et desiderare a principibus omnibus et Christianis quibusCumque , quod papam, si quomodo possent, ad cor et concordiam revocarent , tum quia omnibus fidelibus hoc expediret et quicquid delyrant reges, plectuntur et leduntur Achivi, tum quia veritas, que Deus est, non nisi in pace consuevit habitare, tum eciam quia dixit se non tantum ad hoc impotentem et humiliatum, quod velit extraneis violenciis quibuscumque et quorumcumque sicud calcaribus perurgeri, affirmans preter hec omnia, que pertinent ad imperium, se cum filiis suis hereditarie possidere, civitates, urbes et municiones alias muratas plus quam octingentes . Et cunctis mirantibus et aggaudentibus eidem subiunxit: Preter municiones non muratas, sed plantis firmatas et multas. Omnibus hiis actis, sonore legit et distincte symbolum totum: Credo in Deum patrem et cetera, et oracionem eciam dominicam et salutacionem angelicam et valedicens regibus omnibus et nobilibus cum exercitu magno iocunde regreditur in Monachum. Sed conscienciam largam imperatoris circa ea, que fidei sunt, et bonos mores declarat sequens historia. Defuncta enim Lodowici marchionis Brandenburgensis, filii Lodowici imperatoris, consorte sua prima, filia regis Danorum, idem Lodowicus contrahit cum Margareta de Carinthia, uxore filii regis Iohannis Boemie et fratris Karoli, postea imperatoris, illam viro suo violenter auferendo instinctu patris. Cum enim illa virum suum, filium Iohannis regis Boemie, filii Henrici imperatoris, qui ei ut legittime uxori iam per annos ferme VIII condormierat, non amaret, sed ut impotentem coyre detestaretur et ob hoc ille tediis, verecundiis et iniuriis quam pluribus eam afficeret, illa clam legatos sollempnes Lodowico imperatori dirigens a viro quidem suo separari, filio vero dicti Lodowici imperatoris, marchioni Brandenburgensi Lodowico matrimonio copulari desiderare se significavit, simul et secum dicto Lodowico se spopondit daturam Carinthiam ad se pleno iure hereditario legittimeque devolutam.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
