Latin
2.5.pr.28 to 2.5.pr.44
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.28-44
Not analysed yet
Unde nec extraneum est, quod prius et non postea papa sibi scripsit . Nec duplicitatis est, quod utrisque scripsit: Regi Romanorum, quia verbis illis uti potuit sicud alii nec scribendo: Regi Romanorum quidquam uni vel alteri contulit dignitatis vel in eis approbavit vel recognovit ,ut ponitur Extra: De sententia excommunicacionis in Clementinis, capitulo: Si summus. Nicolaus autem de Book, miles strennuus, inedia periit. Siquidem Volmarus marchio Brandeburgensis hunc Nicolaum fidelem suum, ut dictum est, ad eleccionem regis legatum miserat et nichilominus marchionem prodiderat. Unde marchio re comperta redeuntem in turrim trusit, victum coram eo positum, quo /libenter vescebatur, poni iussit ,cibum alium quemcumque post sibi umquam apponi vetuit. Turrim claudi fecit firmiter et clausum signavit. Et sic prodicionis sue penas digne luens moritur. Anno III. Lodowici Matheus de Vicecomitibus, dominus Mediolanensis ,simul eodem tempore IIII exercitus potentissimos et regaliter ordinatos habebat, quorum primo castrum Cremam, secundo civitatem Alexandriam, tercio civitatem potentem Ianuam obsedit. Quartum secum Mediolani retinuit ad sustinendum incursus, qui fortassis accidere potuissent. Agitante vero domo de Turribus papa Iohannes IIII milia galeatorum et aliorum armatorum multitudinem copiosam misit in Lombardiam contra Matheum preficiens eis Philippum, filium Karoli comitis de Valeyo, fratris Philippi Pulcri. Qui Philippus iunior postea fuit rex Francie, Karolo rege, Philippi Pulcri filio, mortuo. Querebat autem papa sic vindicare domum de Turribus estimans obsidiones dictas incontinenti solvi debere, cum Matheus per Philippum artatus miliciam totam in auxilium sibi revocasset. Matheus autem animadvertens hoc per nuncios mandavit obsidiones ipsas nullatenus solvi debere. Se namque cum filio suo Galiatzio et milicia, que secum erat, sufficere dicebat ad hostes potenter excipiendum. Igitur exercitum, quem Mediolani secum habebat, in II partes divisit. Et parte valida secum retenta, Galiatzium, primogenitum suum, cum armatorum reliqua multitudine potentissima et incredibili contra Philippum misit.