# World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.76-92

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.pr.76 to 2.5.pr.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.76

Sed ipsum in captivitate detinet et exacte conservat. Post multum vero temporis principes illi duo nobiles, mediatoribus et arbitris quibuscumque semotis, inter se nullo conscio venerunt in concordiam firmam, sic quod Fredericus eleccionem totam de se factam in regem Romanorum et omne ius, vel si quod ex ea quomodolibet assecutus est vel assequi posset, similiter et coronam suam in manus Lodowici posuit, sibi tribuit et in integrum donavit, istis omnibus per se totaliter et legaliter renuncians. Insuper et amiciciam et fidem et prosecucionem sinceram per totam vitam suam secum et ad se firmiter habiturum promisit. Et ad huc impeticioni regni Boemorum , quod ad se iure pertinere videbatur, in totum pro semper renunciavit . Et hec omnia manu ad manum per fidem, ore ad os per osculum pacis et iure iurando stabili et sub pena infamie perpetue, si quomodolibet contraveniret, firmissime sibi stabilivit. Et inter eos clam sic occulcius acta postea publicis instrumentis super hoc sollempniter confectis roboravit . Et Fredericus in ducatum suum amicabiliter cum comitatu magno ductus est. Ffuerunt, qui dicerent Fredericum cautelose quidem, sed imprudenter egisse tot et tanta relinquendo, tot eciam et tanta pollicendo , Ludowicum vero virtuose quidem, sed insipienter tot et tantis supra cursum eciam humanum et naturam pollicitis fidem adhibendo. Quis enim tam fractus et excors, ut ius / ad regnum Boemorum, eciam ne dum Romanorum imperium tam facile sine spe resumendi relinqueret ? Quis eciam vel mente captus talibus pollicitis fidem adhiberet? Ethiocles promisit, Polinites credidit. Sed iste fefellit, ut demon langwens vitam suam emendaret, promittebat. Sed dum convaluit, mansit ut ante fuit. Ovidius dixit primo de arte: Promittas facito. Quid enim promittere ledit? Pollicitis dives quilibet esse potest. Polinites credidit et ingemuit, ut dicere posset illud eiusdem Ovidii in epistula Herodiadum secunda: Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
