Latin
2.5.pr.93 to 2.5.pr.112
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.93-112
Not analysed yet
Credidimus generi, numinibusque tuis. Credidimus lacrimis. An et hec simulare docentur? Hec quoque sunt artes, quaque iubentur, eunt. Diis quoque credidimus. Qui iam tot pignora nobis? Sed heu! Iura, fides, ubi nunc, commissaque dextera dextre. Quique erat in falso plurimus ore deus? Salomon dixit: Qui cito credit, levis est corde. Nec mirum secundum Psalmum: Omnis homo mendax. Septimo anno Lodowici, id est quinto Iohannis pape, ipse Iohannes papa constitucionem Nycolai tercii, qui fuit de ordine Minorum ,que incipit Exiit, qui seminat et ponitur Extra De verborum significacionibus libro VI. ,prohibuit sub sentencia excommunicacionis, quod nullus omnino ipsam constitucionem glosaret vel de ea disputaret. Continet enim illa constitucio exposicionem regule fratrum Minorum. Quam eciam constitucionem suspendit usque ad sedis apostolice beneplacitum. Et racio sue prohibicionis videtur esse et fuisse, quia in eadem constitucione continetur statim post principium: Isti sunt illius sancte regule professores, qui ewangelico fundantur eloquio, vite Christi roborantur exemplo fundatorumque militantis ecclesie, apostolorum eius sermonibus actibusque firmantur. Et post in eadem declaracione subiungit dicens, quod abdicacio proprietatis omnium rerum tam in speciali quam in communi propter Deum meritoria est et sancta, quam eciam Christus vitam perfeccionis ostendens verbo docuit et exemplo firmavit quamque primi fundatores militantis ecclesie, prout ab ipso fonte hauserant, volentes perfecte vivere per doctrine et vite 〈exempla in〉 ipsorum alveos derivarunt. Hec ibi. Ex quibus verbis dicti fratres Minores sumpserunt sui erroris originem dicentes primo, quod Christus et eius apostoli non habuerunt aliquid in proprio vel in communi. Et secundo in hiis, que utebantur Christus et apostoli, non habebant aliquod ius, sed solummodo usum facti. Ne igitur daretur eisdem fratribus Minoribus maior occasio errandi ex glosis, prohibuit dictus papa Iohannes glosari dictam constitucionem vel de ea disputari.