Latin
2.6.pr.127 to 2.6.pr.136
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.127-136
Not analysed yet
Si respondebatur, quod a Salvatore recepimus ista, quia corpus suum consecravit et discipulis suis et eorum sequacibus consecrare mandavit formam consecracionis instituens, per quos ad nos usque pervenit, et per ecclesiam sumus missi, que eciam ewangelium, quod predicamus, verum esse docet et errare non potest, cum a Spiritu Sancto regatur, sicud eis quidam predicator respondit, dixerunt, quod ipsi immediacius docti et missi sunt a Deo et Dei spiritu secundum illud Ysaie XLVIII. : Misit me Dominus et spiritus eius. Sed Extra, de hereticis, capitulo Cum ex iniuncto dicit Innocencius tercius papa: Cum doctorum ordo quasi precipuus sit in ecclesia Dei, non debet sibi quisquam indifferenter predicacionis officium usurpare. Nam et secundum apostolum quomodo predicabunt ,nisi mittantur? Quod si quis argute respondeat, quod tales invisibiliter mittantur a Deo, et si non visibiliter mittantur ab homine, cum invisibilis missio multum sit dignior quam visibilis et divina longe maior quam humana, potest racionabiliter responderi, quod, cum interior illa missio sit occulta, non sufficit cuiquam nude tantum asserere, quod ipse missus sit a Deo, cum hoc quilibet hereticus asseveret. Sed oportet, quod astruat illam invisibilem missionem per operacionem miraculi vel scripture testimonium speciale. Unde cum Dominus vellet mittere Moysen in Egyptum ad filios Israel, ut crederent ei, quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, quod virgam converteret in serpentem et virgam iterum reformavit. Iohannes quoque baptista speciale sue missionis testimonium protulit de scriptura dicens: Ego vox clamantis in deserto. Dirigite viam Domini, sicud dicit Ysaias propheta. Sentenciam eciam excommunicacionis per episcopos latam in eos vel neglexerunt vel contempserunt, processus eciam pape non attenderunt ,quousque per principes et nobiles et civitatum pociores arceri ceperunt. Ffuerunt eciam inter eos spectabiles quidem, probi et honesti viri, sed et episcopi, puta Traiectensis et ceteri, quamquam communiter de plebeis terrarum et eciam de rybaldis collecti fuerunt.