# World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.13-24

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.6.pr.13 to 2.6.pr.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.13

Unde et papa Clemens tamquam fautorem heretici et ecclesie Romane rebellem eum de archiepiscopato deposuit et Gerlacum, filium comitis de Nassaw, substituit propter vocem. Qui tamen Gerlacus usque ad mortem dicti Henrici et ecclesie Romane rebellis archiepiscopatum Moguntinum intrare nec potuit nec presumpsit, sed apud patrem latuit in mortem senis spem ponens. Item nec de loco debito Karolus fuit electus, puta in Francfort, nec debito loco coronatus, scilicet Aquisgrani, sed in Bunna et quasi latenter et sine consueta sollempnitate, nec tempore, hoc est imperio sic vacante , quod per nullum administraretur, quod tunc non fuit, quia et tunc Lodowicus post diu potenter imperavit. Debitum eciam tempus est, quod per comitem palatini Reni fuerit ad eligendum assignatum, ad quod eciam per eundem principes electores fuerint ad eligendum convocati. Ad comitem siquidem palatini Reni de iure et antiqua consuetudine regni pertinet hoc determinare. Sed nec istud in eleccione Karoli factum est nec modus debitus servatus est, ut in unum tandem convenientes, in unum eligerent, sed clam et per litteras tantum res facta est. Comes palatinus Reni principes ad eligendum convocare noluit, quia fidelis et consanguineus fuit imperatoris adhuc viventis et potentis. Ffrancfordenses autem et Aquenses et ipsi constanter et fideliter adherebant imperatori , alios admittere recusarunt absolucionem pape a fidelitate parvipendentes . Hec ex dicta littera comitis palatini ad regem Polonie. Imperatore vero Lodowico iam defuncto, comes palatinus principes ad eligendum convocat. Et dictis IIII non venientibus, archiepiscopus Moguntinus Hinricus de Virneborch et Lodowicus marchio Brandenburgensis et ipse comes palatinus Guntherum de Swartzeburch comitem in campis Franckford in regem Romanorum sollempniter elegerunt, aliis comparere vel non audentibus vel dissimulantibus. Guntherus autem mox ut electus est et ab introitu Francfort urbis per cives artaretur , exercitu validissimo congregato Francfort potenter obsedit secundum consuetudinem antiquam, quam Francfordenses habebant, scilicet quod nullum regem habentem adversarium in regno susciperent in urbem, nisi prius ipsam urbem IX ebdomadibus obsedisset, ut hac occasione bello congrederentur in campo et divisioni finem impenderent, vel unus regnaret et alius timidus et inglorius remanerer.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
