# World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.173-181

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.6.pr.173 to 2.6.pr.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.173

Post obitum eius filii fratris sui Wilhelmi Iuliacensis, qui a Lodowico quarto imperatore mutato comitis nomine marchio dicitur, eundem marchionem, patrem suum, in vincula 〈coniecerunt〉 consilio matris et aliorum ipsum tenentes per plures annos in arta custodia. Quod quidam factum putant anno primo Karoli, quod verum non apparet, quia post mortem Walrami factum fuit. Eo tempore defuncto Reynaldo duce Gelrie, viro magnarum diviciarum et potencie, duobus quidem filiis relictis iunior frater seniorem captum in bello detrusit in custodiam artificioso quidem et subtili ingenio. Nam cum dictus senior esset corpore nimium crassus in tantum, quod latitudine corporis mensuram duorum vel amplius hominum excederet, castro illius, in quo detinebatur et ubi sine vinculis deambulare potuit spaciose, adhibitis sibi per fratrem familiari servicio fidis custodibus, omnes ianue et fenestre in tanta fuerunt artitudine fabricate, quod proporcione notabili omnibus ad penetrandum patebant apte. Solum autem a dicto fratre capto 〈propter〉 immoderatam sue carnis molem fuit transitus impossibilis per easdem. Sexto anno Karoli Henricus de Darben Anglicus, qui et dux Claudiosestrie, cum multitudine copiosa tam nobilium quam militarium Angliam exiit in Prussyam peregrinaturus et ad fidem Christianam et gloriam nominis Christi dilatandam et magnificandam cum paganis dimicaturus. Premisit enim ante se per viam ad duas plus minusve dietas cum thezauro magno viros strenuos, milites et alios in armis electos, circiter CCCC cum famulis et servitoribus eorum. Isti per terras omnes et per Westphaliam pacifice transeuntes tandem Paddelborne perveniunt securitatem non ducatu cuiuscumque, sed viribus et potencia propria perquirentes. Transitus igitur Anglorum ad Iohannem de Padberge, Hunaldum de Plectenberch, Conradum comitem de Retberch, Hermannum Wolf et alios quamplures eorum complices, vispiliones et predones deducitur, qui statim convenientes electissimam iuventutem predonum et latrunculorum Westphalie congregant, Anglicos de Paddelborne exeuntes precurrunt per compendium et stratam eis communem preoccupant.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
