Latin
2.6.pr.212 to 2.6.pr.220
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.212-220
Not analysed yet
Postremo vero dum princeps Wallie, filius regis Anglie, in partibus Tholosanis et Vasconie multas partes sibi regis Francie subiugasset et vastacione provinciarum continua usque ad terminos civitatis Thuronensis pervenisset, Iohannes rex Francie eum validissima manu insequens apprehendit in territorio Pictavie considentem ,ubi, dum dominus Thusculanus cardinalis presens multum de pace tractaret, sed rex Francie Anglicos iam conclusos propter eorum paucitatem estimans pacis tractatus admittere non curavit et ad invadendum dictum principem iam acies ordinasset. Dictus princeps, filius regis Anglie, cum suis erectis animis primam aciem regis Francie invadit, dividit et prosternit. Quod videntes medii, scilicet Delphinus princeps Vienne, filius regis Francie ,et dux Aurelianensis, ipsius regis frater, et multi alii potentes in media acie constituti omnes terga dantes fuge se precipiti commiserunt. Anglici igitur terciam aciem, in qua rex ipse Francie cum filio suo iuniore constitit, attingentes omnes de parte regis Francie vel capiunt vel occidunt. Et sic victoria habita ipsum regem Francie Iohannem cum filio suo captivum abducunt MCCCLVI. ,Karoli imperatoris XI. ,XIX. Septembris. Qui rex Francie postmodum cum filio suo in Angliam adductus una cum rege Scocie dudum capto in custodia est collocatus ,ipso rege Anglie tam gloriosam victoriam de duobus regibus potentissimis in suo carcere simul positis ita feliciter optinente. Eodem anno mense Octobri omnis decor et pulchritudo civitatis Basiliensis per terremotum funditus et penitus est deleta, ita ut omnia edificia civitatis, domorum, templorum, murorum et portarum ,et quidquid sive lignis sive lapidibus stabat erectum, totum caderet exceptis aliquibus paucissimis et vilibus castellis ,que in suburbibus inter ruinas trepide remanserunt. Insuper et in territorio eiusdem civitatis et confinio multa castra, utpote XLVI vel circiter, eodem terremotu tam in plano quam in montibus ceciderunt.