Latin
2.6.pr.25 to 2.6.pr.41
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.25-41
Not analysed yet
Per VI ebdomadas iam urbem obsederat, nec Karolus ipsum viribus belloque querebat, placitis tamen eum impetebat. Guntherus placita respuebat in tantum, quod iam ab amicis et ab aliis timebatur. Igitur intoxicatur, cum aliter haberi non potest. Quod senciens, cum iam viribus corporis cepisset destitui et apud se de vita desperaret, principes ad placitandum admisit. De pecuniis maximis sibi vel heredibus suis dandis complete certificatur ,Karolo regnum resignat, regem eum salutat et moritur. Karolus cum palatino primo venit in concordiam et vocem suam habuit ducens filiam suam uxorem, post cum archiepiscopo Moguntino de Virneberg, /ipsum, quoad viveret, in nullo lesurus. Ultimo, cum nec per Theutoniam transire nec Bohemiam posset intrare propter Lodowici potenciam, tandem ex condicto pacifico conveniunt in Ysenako Lodowicus et Karolus. Et ipsi duo soli concluduntur in conclavi quodam conventus ordinis Predicatorum per horas plus quam per VI in concordiam ibi convenientes et amiciciam magnam inter se, quod sciebatur ex hoc, quod Lodowicus Karolum post ut regem reverebatur et insignia imperii, que pater suus habuerat, sibi transmisit. Karolus vero eum de principatu Brandenburgensi et ducatu Bavarie et Carinthia sollempniter infeodavit et Margaretam, quam fratri ipsius abripuerat, uxorem habere quiete permisit. Et quievit tumultus. Principium autem regni istius Karoli multum videtur memorabile propter monstra et portenta et singularia plurima, que tunc apparuerunt. Pestilencia sevissima populum sevissima tabe subito delevit. Gens sine capite flagellariorum adventum Antichristi prenunciavit. Fontes, fluvii et putei per diversas provincias intoxicabantur. Anno enim primo Karoli comes vel marchio Iuliacensis a filiis suis capitur, ordinacioni comitisse et militum quorundam in turri diu detinetur. Eodem eciam anno visio quedam singularis apparebat. Siquidem est quedam ecclesia baptismalis iuxta Myndam civitatem Westphalie ad dimidium miliare in villa dicta Dankerdissen.