Latin
2.6.pr.62 to 2.6.pr.82
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.62-82
Not analysed yet
Custos in terram prosternitur, viribus destituitur, genibus quasi luxis et dissolutis ad eundum impotens efficitur . Et tandem rependo, reptando et quasi rotando de nemore miserabiliter evolvitur, ad villam et domum suam venit, uxorem rogat, quod ignem, qui fortassis in domo esset, extingwat, ne de novo per /ignem terreatur. Super stratum igitur per uxorem quasi iam moriturus deponitur . Presbiter, homo probus et verax, quem ego vidi, protestabatur ,singula adnotatur. Custos confitetur et ad mortem se disponit. Post tandem melius incipiens habere per multos de civitate visitatur. Narrat fideliter multis et multociens totam visionem. Qua per civitatem divulgata, proconsul Myndensis, quia frater suus nominabatur unus fuisse illorum apparencium, cum comitava sua, equites vadunt in Danckeldissen. Custodem sub comminacione mortis, ymmo patibuli, cohibent, ne de cetero visionem dictam cuicumque manifestare presumat. Et custos civitatem quidem vitat, sed ad se venientibus in villam suam visionem omnibus et singulis requirentibus fideliter et sincerius cum gemitibus enarrat. Mansit autem dictus custos in custodia ecclesie sicud prius agens et post in pestilencia communi cum aliis ad Dominum migravit. Nona dies Novembris appropinquat. Decanus, qui et officialis, Ludolfus discrasiatur, debilitatur et infirmatur. Et in aperto quidem de prophecia cum aliis ridet et iocatur. Latenter tamen in corde multum turbatur ,in nullo tamen corrigitur nec emendatur. Erat autem pecunias multas habens et multum amans et illis eciam iam infirmus, aliis omnibus neglectis, et pascebatur et impingwebatur et incrassabatur et quasi diffusus super eas dilatabatur. Nec alio quoque preter gulam et avariciam afficiebatur. Postea morbus ingravatur, infirmus lecto locatur. Salus a medicis desperatur, oriente die prenunciata loquela privatur. Et cum instaret hora per illa fantasmata presignata, vultum horribiliter distorquens spiritum efflavit. Videntes autem turbe et propheciam dictam 〈mente〉 volventes timuerunt valde et glorificaverunt Deum dicentes: Quia vidimus hodie mirabilia, sicud et prius audieramus.