Latin
2.6.pr.92 to 2.6.pr.111
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.92-111
Not analysed yet
Per talia flagella se nudos percuciebant et flagellabant in tantum, quod corpus livore deturpatum tumescebat et sanguis ad inferiora defluebat ,ymmo sparsione sua parietes vicinos deturpabat. Aliquando ferramenta dicta carni taliter infixerunt, quod uno tractu, quandoque duobus non extrahebantur. Ex singulis autem nacionibus vel fortassis et urbibus se consociantes per totam terram discurrebant in campis et agris sine ordine, sicud occurrit, crucem sequentes. Sed cum ad civitates, urbes et villas magnas et opida venissent, processionaliter incedebant capucio vel pileo parum ad frontem velandam protracto tristibusque et demissis oculis per plateas, cantu devoto et dulci melodia. Et sic ecclesiam intrantes claudunt eam super se, vestes deponentes sub custodia ponunt. Pannis lineis multas plicas habentibus, ut est inferior pars vestis muliebris, que Theutonice dicitur kyddel, corpus suum ab umbilico inferius cooperiunt ,superiori parte nuda totaliter remanente. Flagella manibus accipiunt . Quibus actis hostium ecclesie meridionale, si fuerit aliquod, aperitur . Senior prior ecclesiam egreditur, ad orientalem partem hostii iuxta viam se prosternit super terram. Post eum secundus ad occidentalem ,post tercius iuxta primum et quartus iuxta secundum. Et sic deinceps se prosternunt dexteram sublevando quasi iuraturi. Quidam super ventrem, quidam super dorsum, quidam in latere dextro vel sinistro iacent exprimentes peccata sic, pro quibus penitenciam agebant. Post hoc unus eorum cum flagello primum percutit dicens: Deus tibi tribuat remissionem peccatorum omnium. Surge. Et ille surgit. Post similiter de secundo. Et sic per ordinem de singulis aliis. Omnibus stantibus et binis binisque processionaliter ordinatis et sociatis, duo ex eis in medio processionis incipiunt alta voce cancionem unam devotam cum melodia dulci unum versum eius ex integro prosequentes . Et processione tota illum versum cantando resumente cantores secundum versum prosequuntur. Et processio post eos iterum similiter prosequitur usque in finem.