Latin
4
Albrecht Ritter, Relatio historico-curiosa 4
Unproofread scanNot analysed yet
AVCTORE. I. N. I. CILVA HERCYNIA a) non his nostris temporibus solum Praemissa. celebratur et praedicatur fama communi atque maxima, sed etiam antiquissimis abhinc temporibus eadem fuit celebritate quippe iam memorata scriptoribus tam graecis quam latinis, Aristoteli videlicet, Straboni, Pomponio Melae, Plinio, Ptolomaeo, Caesari, Paterculo, Tacito, reliquis; hanc fuisse longam peregrinatoribus communiter volunt auctores historici sexaginta dierum, latam vero dierum nouem, et initium sumsisse suum a terminis Heluetiae, hinc Poetarum praegloriosissimus Claudianus: b) Prominet Hercyiae confinis Rhaetia siluae.