Latin
D. D. DIVERNOI
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 104
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Ea sylva superata, prata sequuntur acclivia, late patentia, &fertilissima, quae multum habent de alpina indole. Sparsa per ea dumeta viam reddunt obscuriorem, quae ex Corylis aliquando congregantur, plerumque vero ex Aria Theophrasti. Ea etiam nunc nomine Mälbaum venit accolis. Primus inventor GESNERVS a Sorbum alpinam fecit, quo nomine bona exstat descriptio IOHANNIS BAVHINIb), nam icon nulla placet. LOBELIANAc) folia neque serrata satis, neque oblonga habet. Eam TABERNAEMONTANUS d) suam fecit. LUGDUNENSIUM e) flores quadrifidi pinguntur, folia meliora sunt. Multa ibi Linosyris, Thesium dicta LINNAEO, &Lilium montanum floribus reflevis, cujus petala, quando primum flos se explicat, repanda Dissert. de Pedicul. §. IV. p. 15. 16. a) De hort. Germän. p. 282. b. c) Adversar. p. 425. Ic. Tom. II. p. 167. d) Ic. omn. stirp. p. 1021. Lilii, paulatim vero retorquentur anda sunt, uti albi donec mucrone fere basin adtingant f). Id vario colore aderat, etiam album, punctis ferrugineis adspersum. XXI.