# Iter Helveticum 105

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, D. D. DIVERNOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/105

Passim ibi Melampyrum flore minore flavo a), mistum vulgari, & Pyrola tuba incurva, b) & Dentaria folio quino, aut septeno, neque enim veram diversitatem invenio; & coeruleo flore Aconitum c) sive Napellus, quem, nihil formidantes vulgi fabellas, & decerpsimus, & nuda manu absque noxa gestavimus d): & Geranium batrachioides montanum folio Aconiti, & Cacalia, tunc in primis florem explicans. Ea autem ibi nascebatur varietas, cui folia subtus albo tomento rariori pubescunt, qualis etiam in alpibus frequentior est. Altera varietas, folio utrimque glabro, in sylvis Montis Falconarii post aliVarietates voco, quod nihil quot dies & ipsam legi. veri discriminis, quale quidem CLVSIVS e) proposuit, in folii figura aut omni planta reperiam, tomentum vero modo densum, & album, modo rarum &, colorem folii vix f) Uti in Oxycocco observat LINNAEUS. a) Conf. It. hercynic. IX. b) ibid. III. c) Imo vero in Britannia minore innoxium esse, des LANDES recueil d’ obs. phys. p. 98. uti neque alterum Aconitum in Laponia noxium est LINN. flor. Lapon. 2. d) Nam neque gustasse venenosas plantas unquam nocuit GESNEEO, non semel temeritatis exprobrationem passo Epist. p. 57. neque demum etiam adsumsisse noxia Epist. p. 71. b. Quod anterius non ita coeant, & pediculos non striatos habeant, sed teretes, Pannon. p. 501. hist. rar. plant. CXV. Sed in utraque invenio, modo subito mucronem in cordis speciem exire, modo longum esse, & triangulare folium.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
