# Iter Helveticum 108

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THIOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/108

Ergo haec Gentianarum certe & ob speciosam magnitudinem, & ob vim medicam princeps, differt a pene omnibus sui generis, flore ultra dimidium tubi inciso, & glandulis sub ovario virentibus; quarum notarum priorem habet SWEERTIA a) LINNAEI, posteriorem non eamdem, sed nectaria tamen, licet speciosiora sint &c. Ergo, si quidem separandae sunt Gentianae, huic principi plantae possit relinqui nomen antiquum GENTII, reliquis tubulosos, & infundibuliformes & campanae effigie flores habentibus nomen inponi CENTAVRII; cum omnino ex rei veritate LINNAEUS b) minus Centaurium conjunxerit Gentianae. Sed ut verum fatear, nimia est florum Gentianarum varietas, qui modo ex lato tubo modice finduntur in quatuor c) & quinque d) lacinias, pene planas, cum ornamentis, aut auricularum similibus e,) aut fimbriatis f), aut nullis g), modo ex tubo gracili ad angulum rectum reflectunt floris segmenta, cum auriculis pene ad Lychnidum morem h), ut certe aut a) Char. gener. 126. Hort. Cliffort. p. 53. b) Char. plant. 97. & flor. Lapon. c) Brevissima in cruciata, cui tubus modice latus est, longiora in Gentiana coerulea oris pilosis. d) In pratensi flore lanuginoso, quae quatuor & quinque laciniis ludit, & omnibus, quae ad notas e & g recensentur. e) Et plerumque reduplicata fiunt substantia floris, segmenta minora interiiciente divisionibus majorum, uti in Gentiana Alpina magno flore, ea quae Asclepiadis folio est, & angustifolia autumnali majori. f) In utraque pilosa. g) In majori purpurea, & majori flore punctato. h) In alpina pumila verna majori; in elegantissima CAMERARI, in Gentiana utriculis ventricosis, in alpina pumila centaurii minoris folio. aut plura genera, aut unum praestet statuere.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
