# Iter Helveticum 109

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THIOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/109

Glandulae vero non ejus videntur dignitatis, ut nostrae genus mutent. Gentiana praeterea, cui fauces pilosae sunt, in Jura M. mense Junio abunde floret, in Germania demum Septembri. De ea, certe confusissime a scriptoribus exhibita, alias dicemus. §. XXIV. Ad Neocomensem comitatum pertinet pagus Linieres ex lapideis aedificiis eleganter exstructus, & late patens. Inde per dumeta descendimus ad pagum Cressier, qui in valle est Lacui Neocomensi & Biennensi interjecta supra quem & Mahaleb iterum, & Trifolium spica longissima rubente magna copia nascitur. Breve inde iter Neocomum fuit, ubi a Medico Regio D. DIVERNOI comiter exceptus, multas elegantes plantas & vidi, & accepi, quas in Helvetia vel nasci desperaveram, vel non inveneram ipse, ut Euphrasiam folio tenuissime dissecto & anBOCCONE a), Valerianoidem, & latifoliam b), Comes ei fuit D. GAGgustifoliam c), & alias. NEBIN, qui in Ferrariis officinis vallis Erguel Medicinam utramque exercet, multasque & in Cortiis Alpibus, & in nostra Helvetia, suraeque, quas incolit, vallibus rarissimas stirpes legit. Huic commode ex Valle Rivaria (vaux de Ru) adlatum fuerat gratissimum donum, Limodorum Austriacum, nova civis, quae specioso spectaculo mire mihi placuit. Scapus erat squamis temere sparsis obiter vestitus, sed longissima violacea spica ornatior, totus & ipse violaceus. Siliqua uncialis, orchidea. Ex ea supremum latum petalum, magnumque. Ad ejus a) Mus. di piant. T. 60. nascitur in Creux du vent. b) Ad muros arcis Neoromensis. c) Ex Creux du vent. abi invenimus inmaturam. ejus latus duo majora petala; totidemque intercesserunt minora, qualia solent cucullum efficere Orchidum.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
