# Iter Helveticum 111

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THIOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/111

Lato aequore Pulcherrima certe hic terrae facies est. & raro minaci lacus Neocomensis, separat surae radices a mollissimis elivis, qui retro se positum habent lacum Moratensem. Urbs cultissima, elegantes villae, pagi mundissimi, fabricae omnis generis, vineae, & permisti scopuli, retroque vineas adscendentes herbosi montes, efficiunt certe picturam, in qua vix deficit, quod placere possit. Atque jam adtigeramus plantatas ex ordine Tilias, quae pulcherrima ambulacra praebent, prope Colombiers, praedium celebre olim futurum possessore MURALTO à, eminus videramus nascens in arenis ad lacum Glaucium flore luteo & speciosum illud Chamaenerion angustifolium b), quando resistens venti vis inter Occasum & septentrionem oriunda, quam praecipuo nomine ventum c) dicunt, frustra diu contra conatos repulit Neocomum, laboris premium id solum nacti, quod paulo propius Montem nostrum conspexissemus. §. XXVI. Altera die, quae I. erat IULII, molliori jam coelo, denuo lacui nos commisimus, & sereno aëre advenimus Auctore literarum de Anglis, Francis & Itineribus. TOURNEFORTIUS Alpinum dixit, non apposite. Arenas amat, fluviorum alveos, lacuum littora. Nascitur in Vallesia, planissimis locis, ad ripas torrentium & Rhodani, in ipso alveo fluvii Arve, ad ostium fluvioli Wiasaprope Basileam &c. Athenis ocreatus magno suo merito & aquam fundens pictus est, nomine Σκιρων, SPON voyag. en Gréce & en Dalm. II. p in pago S.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
