# Iter Helveticum 112

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THIOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/112

Aubin, qui paulo minus leuca distat a monte, quem Falconarium IOHANNES BAUHINUS a) vocat, vulgo a celebri Creux du vent nomen habet. Neque morati, postquam corpora procuravimus, inminente fine diei cepimus per agros & prata, deinde per sylvam humiliorem, & infidas umbras inclinanti soli apertas adscendere, In ea, ad montis fere radicem frequens fuit Veronica maxima, de qua aliqua addere visum est, cum adeo in omnibus Floris rara sit, ut paucos inveniam etiam Classicos auctores, qui certo eam viderint. Folia equidem & habitum habet vulgatissimae, cui folia ima rotundiora sunt, imo verô & hoc habet commune, unde illa nomen habet. Sed altior est, & fruticosior, ut ad pedes tres, & quatuor adscendat. Deinde folia atrovirentia, multo acutiora habet, quam vulgaris, & urticae urentis simillima, acutis dentibus, longoque mucrone. Sed floris etiam evidentius est discrimen. Is in similibus racemis ex alis foliorum prodeuntibus nascitur, sed in planta multo majori minor, ut vix duarum linearum diametrum expansus superer, inaequalis equidem, ut maximum segmentum sit supremum, imum minimum, media medio modo se habeant, sed nunquam coeruleus, perpetuo languide carneus, pictus venis, quae ex albo tubo purpureae veniunt. Stamina, Tuba, Ovarium, non evidenter differunt, hoc conpressum emarginatum, & in utroque loculo polyspermon est. In Helvetia fere ubique in sylvosis frigidis. Prope Bernam in sylvula Weilerholz, ad algida ambulacra, quae toties adii, delectatus remota solitudine: sub clivo Sandrein ad Arolam in dumetis. Circa balneum Weissenburg Augustae Rauracorum, in valle Emmenthal, Creux du vent &c. CLUSIUs a) eam non videtur descripsisse. Teucrium enim Pannonicum I. quod ad suam non satis dubius refert IOHANNES BAUHINUS, & ex coeruleis floribus, & ex folii figura est Veronica supina folio Teucrii pratensis, qualis altior in herbosis Helvetiae collibus saepè prodit.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
