Latin
BUXBAUMIO
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 115
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino huc pertinere Rosam sylvestrem quae a Majo nomen habet, spinis non perindé minacibus GESNERI a). Nam idem Rosas majales sine spinis vocat alibi b). Deinde II. Rosae sylvestris genus tertium TRAS1 e) iisdem pene vocibus describi, quibus GESNERVS usus est, &eodem pertinere: Ut adeo Rosa sylvestris odoratissima rubro flore CASPARI BAUHINI expungi possit, &ad Rosam ejus X. referri, quo &XIX. revocari debet. CORDI certe quarta Cynosbatos, d) si lanuginosa &incana folia habet, longe utique a nostra distat. Deinde Rosa saxatilis minima flore ruberrimo CAMERARII e) cujus icon admista esse videtur aliis Rosis in una tabella depictis, satis similis est nostrae. Rosa Graeca &Cynorrhodon leve ex monte Pilati f) odoratum LUGDUNENSIUM nostra est, &facit ut nostrae eadem sit Rosa canina spinis carens biflora CASPARI BAVHINI. Rosa alpina pumila spinis carens, BVRSERS g) omnino huc pertinet. Bona vero descriptio est IOHANNIS BAUHINI h), quae &RAII i) est, uterque, vero in Jura M. nostram legit. Nam in Dolaz M. &in asperis rupibus, qua ex Vogelberg descenditur in Wasserfall, eamdem legi anno 1736. Rosa Provincialis minork,) quam a) Hort. Germ. p. 126. Tabb. coll. stirp. p. 102. b. In Dioscorid. I. c. 124. Epic. p. 99. GESNERIANAM in horto Medico p. 144. Cinnamomeam simplicem vocat. f) p. g) Act. suecic. p. 535. h) Rosa rubello flore parvo simplici non spinosa II. p. 39. i) eodem nomine RAH p. 1470. &syll. stirp. exter. p. 219. quam ad nostram excitat TOVRNEFORTIVS, nihil mutata sententia per reprehensionem IOH. BAUHINI, ea manifesto spinosa est.