Latin
BUXBAUMIO
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 121
Unproofread scanNot analysed yet
Denuo, idem est p) Rapunculum Teucru folio BARRELERII q), qui Rapunculus est alpinus Teueri folio rhomboidalis Cocconis 1), &Campanula alpina Teuerii folio angulato I. R. H. Tandem eadem omnino videtur nostrae, Campanula hortensis rapunculi radice SCHEUCHZERI s) in valesiorum altis pascuis lecta, cum ea Campanula similis utique nostrae, &maxime calycis latis segmentis diversa, alta loca &alpina non amet, nostra vero, iisdem locis in Valesia frequens sit. §. XXXI. In pascuis, quae in mediis sylvis pinguissima offendimus, pulchra Orchidum genera proveniunt. Orchis purpurea spica congesta pyramidali, cujus egregiam iconem debemus DILLENIO, a) &Orchis rotundus DALECHAMPIIb) frequens in Jurae pratis, sed &in praealtis alpiùm gramineis a me repertus in M. Robtenhorn. Tenuis ejus est memoria. LUGDUNENSES brevem historiam habent, iconem adeo rudem, ut pene sit inutilis. CASPARUS BAUHINUS nihil addidit, praeter falsumepitheton lutei floris b*), quod (ad emendationem forte FRATRIS) correxit in PINACE c). Nihil JOHANNES BAUHINUS d) addidit, nihil RAIUS, praep) Consentiente SCHEUCHZERO. I. c. q) Icon. posth. 567. quae bona est. 1) Mus. di Piante p. 75. T. 61. s) It VII. p. 510. *)Synops. RAIAN. III. T. XVIII. b) Phyrop. p. 122. c) Ubi dixit Orchidem globoso flore. d) Nomen retinuit DALECHAMPII. II. p. CHABR. p. 250. praeter locum natalem e). PARKINSON f), MORISON g), TOURNEFORTIUS h), &,qui nulla stirpe caret, TILLIUs i), non videntur plaritam vidisse. VAILLANTIUS k) etiam expungere conatus est. Nomen ejus habent etiam SCHEFFERUSl), KNAUT m) &BUXBAUM n), &THALIUM O) citant auctorem.