# Iter Helveticum 122

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, BUXBAUMIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/122

Sed THALIUS quidem umbellatum florem dixit: Ipsi vero nihil addiderunt, ex quo discamus, quod plantam nostram viderint. Sed nimis singularis est fabrica floris, quam quae omittatur. Testiculi quidem de more, & folia oblonga modice acuminata, conveniunt generi. Spica breviori est habitu, & densissima, qualis in nigra est. Foliola sub ovariis longula. Ovarium longum, & gracile. Barba trifida, segmentis lateralibus simplicibus, medio leniter trifido, interjecta divisioni spinula, punctato. Cuculli vero petala ab omni alia Orchide remotiora, nam omnia in longam caudam gracilissimam producuntur. Eorum duo, quae interiora sunt, puncta etiam habent. Color vero ubique roseus. Calcar longum. Machinula Staminum ex more gentis. Posset ergo verissime dici, Orchis spica brevi densa petalis caudatis. §. XXXII. c) Histor. p. 1216. cum nomine C.B. Invenit in montibus circa Genevam. In Syll. plant. extra Brit. p. 191. Orchidem rotundam DAL. vocat & CASPARUM contra FRATREM male defendit. f) Cynosorchis capitulo glaboso Theatr. Bot. p. 1345. g) Cum nomine C. B. III. p. 492. Eodem. I. R. H. Hort. Pisan. p. 124. k) In Botanic. Parisin. p. 194. refert ad Orchidem Pannonicam IIII.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
