# Iter Helveticum 133

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/133

Sed in primis, jam a JoHANNE BAUHINO eodem loco lectus, Daucus Creticus, cuius hic quidem varietas rariori folio, & longiori & pene glabro nascitur, superius in planitie montis falconarii, quae summa est, altera varietas, brevi & hirsuto folio & latiori frequentior est. Hujus Dauci, in omnibus Alpibus, & in altioribus Jurae pratis non rari, historia confusissima est, ut eam expedire non sit inutile futurum. In Dauco ergo, breviori & hirsutiori folio, radix magna conica, perennis, fuscis foliis obducta, plures caules, multaque folia fundit, squamosoque, neque piloso capite terminatur. Folia ad terram prodeunt ex longis, latis & striatis vaginis, quarum quaelibet vel unum, vel terna edit denuo divisa folia totalia. Horum maximo, si tria sunt, conjugatarum accedunt alarum non facile ultra sex paria: Harum alarum, quae primae, & maximae, denuo quatuor Quarum denuo, quae fere tertia divisione pinnas educunt. maximae, tria congesta conjugata segmenta habent, quorum prima trifida, aut quadrifida, secunda bifida, tertia simplicia esse solent, ultimo inpare, brevia omnia, vix trium linearum longitudine. Haec in maximis, reliqua & minores & pauciores divisiones habent. Ultima segmenta semper aliquam latitudinem servant, ad tertiam lineae partem, nihilque habent de capillari habitu Mei vel Foeniculi. Omnia haec prae hirsutie albescunt ex viridi. Caules palmares pedalesque multi, similia, sed minora, ex latis magnisque foliis folia educunt Sub umbella involucrum universale hirsuti ipsi, firmique quatuor vel quinque fit foliis inaequalibus, longis, quorum, quae latissima, ea lata sunt unam lineam. Oco fere umbellis minoribus fit major, aut parum intra eum numerum, aut ultra. Quarum denuo quaelibet calycem habet ex quatuor quinque, ad septem, latiusculis foliis hirsutis factum, ex albo virentibus, mucronatis. Semina hirsuta, striata. Petala alba, paulum inaequalia, ita profunde divisa, ut ex duobus sibi adplicatis semicirculis fieri videantur, aut cordis profundius dissecti imagine. Stamina alba quinque. Alba etiam placenta duas Tubas memoria dignas edit. Odor & sapor acris & aromaticus. Reperi in M. Scheidek vallis Grindelwald. in M. Dolaz, alibique. In altera varietate, omnia simillima, sed glabra, & segmenta longiora, habitusque laxior.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
