Latin
XXXVIII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 138
Unproofread scanNot analysed yet
Multus ibi, ad rupium supercilia, Ranunculus minimus albus, plurima Pulsatilla asba, quae nihil habebat coerulei coloris, qui petala exterius pingere solet in alpibus; &Gentiana alpina flore magno procumbentibus floribus, &pumila verna major, &Hieracium montanum latifolium villosum magno flore, &Thlaspi folio globulariae petalis certe integris &aequalibus, quae, nescio quam ob rationem, RUPPIO a), visa sunt irregularia; Globularia ipsa montana humillima repens, cui folia hilum excisum habent. Ejus flores, cum nondum ita viderentur descripti, ut fidum characterem ex Auctoribus decerpere ausus sit veracissimus LINNAEUs b), eam ipsam ob rationem propius contemplatus sum. Sub quovis flore foliolum fuscum est, quorum conjunctione imbricata fit calycis generalis species. Proprius Calyx difformis quinquefidus bilabiatus, in duas partes discedens: Superiores duae angustissimae, tres inferiores latiores, &minus profunde excisae sunt. Stamina libera quatuor. Tuba unica cum globulo, ex ovo, quod nunc in imo calyce minimum est. Haec omnia cyanea. Tourea) Flor. Jenens. p. 218. b) Conf. char. nat. TOURNEFORTII c) certe icon, quae superius labium resectum habet, in ferius trifidum, KNAUTIUM d), NISSOLIUM e), &LINNAEUM f) seduxit, ut florem existimarent unilabitum. BOERHAAVIUS g) nihil satis definivit, neque PONTEDERA h), nisi quod post NISSOLIUM staminum numerum addiderit.