# Iter Helveticum 143

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/143

flos amabilis, quem toties perreptatis alpibus Juraeque tractibus, non inveneram; neque enim nisi in spongiosa flavescente terra nascitur, a qua modo ante paucissimos dies nix defluxit, & brevissimi aevi est. Duplex erat varietas. Priori ad imum floris tubum violaceus color subnascebatur; segmenta vero peralodea omnino alba erant. Alteri tria petalodea folia exteriora violacea, interiora tria alba, cum crebris venis violaceis. Utrique caeterum bulbus, & folia pauca lata, media albicante linea, & Stamina tria apicibus flavis ex ortu segmentorum floris, & Tuba apice trifido plumoso, qui ad expansionem floris terminabatur. brevior quam ut emineret. Alias varietates in hortis vidi, flore ampliori, omnes vero nonnisi coloribus floris discrepant. Quare omnem apparatum omitto nominum, quae multo cum labore congesseram, ex confusissimis CLVSII atque CASPARI BAVHINI Crocis, omnesque quotquot sunt Helvetiae cives, SIMLERI a), ut loquitur CLVSIVS, nam sunt ARETII, & JOHANNIS BAVHINI b), & RAII c) & SCHEVCHZERI d) in alpibus lectos Crocos in unum unio vernum latifolium. Auctorem habeo, quem ubique maximi facio, LINNAEVM e). §. XLIV. Per ea pascua, ad lapides tenui gramine vestitos Osmundam lunato folio, & selaginoides crispum, Graminumque spea) Groci mentani speciem flore candido, flore coeruleo, & ex candido atque coeruleo misto ARETI in Ness. p. 235. & SIMLERI in Valles. & Alp. p. 333. Quorum priorem, & tertium inprimis legi. c) It. IV. p. 333. videtur nostrorum primum esse, d) Latifolius vernus flore purpureo minori in sylloge stirp. extra Brit. 109. in Jura lectus, est secundus ARETII. c) Hort. Cliffort. p. 18.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
