Latin
XXXVIII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 144
Unproofread scanNot analysed yet
species, typhoides spica densa brevi &villosa, aliudque glumis variis, tum aliud panicula speciosa variegata, aliaque, nunc non dicenda reperi; &bene onustus plantulis pedem retuli, conventurus socios in pascuis Grandvi, quae sola in Helvetia a) Meum mihi dederunt; Sed id non obscurum est, neque quidquam habet difficultatis. Neque diu morati, in casa alpina, mundiori ut solent in Jura esse, reduces adtulerunt stirpes in pertuis de la bise, sive orientali exitu lectas, admodum elegantes. Aderat Bupleuri species, olim cognita GESNERO b), &inter CAMERARIANAS c) picta; aderat Valerianoides angustifolia VAILLANTII, sed inmaturior. Tozziam etiam adferebant, quam olim in Biennensium montibus d) legeram mediis in sylvis, deinde in M. Stockhorn lapidoso loco. Hanc ita pulchre depinxit MICHELIVS e), ut nihil desit praeter stamina, omnino quaterna, diversae longitudinis, uti solent in floribus, quibus quatuor semina nuda subsunt, vel ovarium uniloculare, vel biloculare, paucis exceptis. Tuba cylindrica simplex. Barba trifida maculata, &lineata, cum superius labium duobus, brevioribus &immaculatis flavis segmentis fiat. XLV. Adtulerunt etiam Hesperidis genus suavissimi odoris. Id dissimile videri poterat ejus, quod a CLVSIO sylvestre a) dictum a) GESNERVS, sed ex relatione pastoris, narrat in Pilati M. nasci. Ego nullibi in alpibus, aut Jura vidi. b) Perfoliata montana s. perennis Epist. p. 110. b. Perfoliata montana hort. p. 38. ic. XXXVIII. d) Vnde primum adlata est ad CASPAPVM BAVHINVM inventorem, qui Euphrasiam luteam radice squamata dixit Prodrom. p. 111. neque debuerat praeteriri a MICHELIO. e) nov. plant. gen. p. 20. T. XVI. a) Pannon p. 337. histor. p. 299. dictum, in Valesia provenit, supra Leucam.