# Iter Helveticum 145

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/145

Nam multa folia penitus obtusa habet, omnia vero valde latiora, ut sint, quae semunciae latitudinem habeant & excedant, margine modo obiter, modo profundius serrato, flos vero multo major est angustifolio CLVSII, & sativorum aut aequalis, aut major, pallidus, longo etiam pallidoque calyce. Sed collatis multis speciminibus utriusque, iis etiam, quae in M. Chasseral lecta dono dederat D. Schub V. D. M. plantarum amantissimus, nimis adparuit, continua serie, & angustissima folia dari, illa Valesiae, & quae prope Acidulas Mauritianas legerat D. HvBER, mediocria, aliquando vagis dentibus serrata ex Chasseral, lata, profundeque dentata ex monte Falconario. Ut nunc fidentius asseram nihil adesse veri discriminis. Caeterum, huc omnino refero, etsi nostrum apprime odoratum sit, Leucojum sylvestre inodorum flore parvo pallidiore HORTI AICHSTETTENSIS a) Leucojum luteum sylvestre Pannonicum serrato folio obtuso & acuto JOHANNIS BAVHINIb) Leucojum luteum sylvestre meracifolium FRATRIS CASPARI c), etsi nostrum quidem constanter glabrum sit. Huc etiam pertinet Hesperis sylvestris hieracii foiio hirsuta GARIDEL d) ex CASPARO BAVHINo. Hesperis Leucoji folio serrato siliqua quadrangula ToVRNEFORTII, non absque ratione adeo vicina CLVSIANAE, deinde TILLII e), BOERHAAVII f), VAILLANTII g). Keiri sylEt haec omnia nomina cum vestre folio hieracii RVPPII h). sua a) Aest. ord. II. T. 13. f. 2. bona ic. RAI p. 781. cum asterisco. b) II. 872. cumicone; Suo jam tempore dubius fuit, annon esset varietas. c) Prodr. p. 101. Pin. d) plant aut d’ Aix p. 229. e) hort. Pisan. p. 79. f) Ind. alt. hort. L. Bat. IIp. 20. g) Batan. Paris. p. 101. h) Flor. Jenens. p. 61. sua planta merito migrant ad Leucojum sylvestre CLVSII.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
