Latin
XXXVIII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 146
Unproofread scanNot analysed yet
Plantae vero ZANONI, &BARRELERII k) a variis huc relatae, diversae sunt, &ZANONI quidem angustifoliam plantam, nihil a CLVSIANA nisi floris magnitudine diversam, describit. BARRELERII Leucojum montanum angustifolium pallido flore folia utrunque nostri habet, sed floris petala angusta &incisa, quae nostro integra, lata, &rotunda sunt. SIEGESBEKII Hesperis Leucoji folio angusto dentato flore minore luteo l) ad nostram, flore magno, referri non potest. De PONAE altissimo orgyali Leucojo non liquet. THALIANVM Leucojum luteum sylvestre m) ita describitur, ut vix possim cum BAVHINO definire, nostrum esse, distinguere vero ab ipsissimo Leucojo CLVSIANO. §. XLVI. Adtulerunt etiam Quinquefolii albi speciem, quam anno 1728. cum ultimo vitae discrimine in M. Leitern Valesiae legi, in angustissima semita super praecipitium pendente, saepe gradibus in rupe excisis, saepe ponticulis ex rudibus Abjetibus interrupta; deinde ad Agaunum, asperrimis etiam in rupibus. Ejus historia vix sola tradi potest, quae utique difficilis est, &duobus affinibus Quinquefoliis ita implicatur, ut neutrum sine altero queat intelligi. Maximum nempe Germanicum illud Quinquefolium album FUCHSII non valde caulescit, folia vero amat educere ex propriis pediculis, hirsutis iis, &longis, quina perpetuo i) Istor. Botan. p. 110. ic. 59. similis nostrae stirpi ex Chasseral: vocat keiri alpinum foliis dentatis flore parvo odorato. Ex eo RAIVS l) Prim. flor. Petr. p. 53. m) Syl. hercynic. p. 69. petuo, nullis alis accedentibus digitata, quorum medium maximum est, integris oris, solis apicibus &parte, quae apici proxima est, rectis &non profundis denticulis sex septem, neque multo pluribus, inciso.