Latin
XXXVIII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 148
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum in hujus speciminibus stamina luculentius vidi, latis planisque barbatis foliolis, non cylindricis stylis; Tubas verolongas, cylindricas, non plumosas, ex acuminato ovarii apice. Multiplex hic occurrit observatio. De pappo seminum non satis dilucide scribunt Auctores rei herbariae, qui tamen Caryophyllatis nostra Quinquefolia proxime unit, &in Eboracensi etiam uberrimus est, in aliis Quinquefoliis rarior, aut omnino nullus. Sed &species definire in scriptoConabimur tamen, &adribus Botanicis non est facile. ductis ad singulam nominibus, addemus, quid de earum diversitate de nobis videatur. Ad primam ergo speciem refero Quinquefolium majus candidum FVCHSII a), quod folia ex radice in peculiaribus pediculis profert. Idem est Quinquefolium TRAGI b) &huc etiam referri solet Quinquefolium secundum MATTHIOLI c) flore albo. In Epitome vero Italica d) exstat utique Quinquefolium album longis ex radice pediculis, idem TRAGIANO. Eodem nomine apud CAMERARIVM e) exstat, &LVGDVNENSES f), qui in eadem pagina denuo a) Histor. plant. p. 623. Herbar. p. 507. edit KVPERI. p. 1018. in descriptione, nam icon Pentaphylli albi p. 1020, est luteum. cui folium subtus argenteum est. f) Hist. gener. p. 1265. denuo habent idem g) Quinquefolii albi MATTHIOLI nomine. In ADVERSARIIS Pentaphyllum album h) est. GESNERUS Pentaphyllum album Tragi Lupino simile i) dixit, unde profecta videtur denominatio THALII, Pentaphylli Θερμεφυλλου k), ex quo spuria species &inutilis orta est Quinquefolii Lupini foliol) CASPARI BAVHINI, AMBROSINI m), &RAJI B). TABERNAEMONTANVS Quinquefolium sylvestre o) dixit. Huc Pentaphyllum albo flore CAMERARIIp), &Quinquefolium sylvaticum SCHWENKFELDI q) huc potius referendum videtur. Idem etiam nomen est in horto AICHSTETTENSI T). CASPAR BAVHINVS Quinquefolium album majus f) dixit in priori opere, in posteriori Quinquefolium album majus alterum t).