# Iter Helveticum 154

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/154

non existimo, petala cordata TRAGIANI sint sufficienti discrimini, certe tamen & caulescens BAVHINI (XLVIII.) & ejus erectum (XLVII.) nulla vera nota diversa sunt. Flos certe & villosa stamina, & papposum semen, & folia apice incisa omnibus unam perpetuamque notam inpertiunt. §. LIII. Reduces, eamdem viam iteravimus. Circa S. Aubin, aridis locis, Buglossum angustifolium majus, & Caryophyllus prolifer, & Linum illud capillaceo folio flore variabili a) provenit; in agris vero Astragalus, qui Cicer sylvestre dicitur MATTHIOLO b). Laeti discessimus, & ego quidem nave Moratum petii. In Broja fluvio, qui ex Moratensi lacu in Neocomensem fluit per media humidissima prata, passim Solidaginem palustrem Persicae folio subtus incano, sex pedum altitudine se efferentem ex arundinibus, & Tithymalum vere fruticosum palustrem vidi, & utramque majorem Nymphaea) Albo, albo cum lineis variis, subpurpureo lineato &c. quod CASPARVS BAVHINVS & angustifolium flore magno vocat, & angustifolium floribus dilute purpurascentibus vel carneis. b) cum magn. fig. p. 418. am vidi.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
