Latin
155
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 155
Unproofread scanNot analysed yet
In earum ea, quae luteo flore est, eleganter vidi expressam staminum &Petalorum adfinitatem, qua fit, ut in floribus plenis mutata stamina se in petala explicent; Vnde &non alii flores frequentius pleni sunt, quam ii, in quibus abundant stamina, in Gymnopolyspermis, &adfinibus Rosis arboribusque pomiferis, &denuo alio modo adfinibus Aquilegiis &c. Nempe extima corona, facta 14. petalis, veram habebat in Nymphaea lutea naturam floralem. Verum, quae interiora propius coronabant ovarium, ea angustiora, solidiora, duabus pulverulentis lineis inscripta degenerant paulatim in verissima stamina. MORATO paludosa prata vicina sunt, plenissima Scordio, quo universa fere Helvetia inde sibi prospicit, &Gratiola. Ad ipsum litus lacus, denuo Ranunculus longifolius BVRSERI c). Inde sterilis via, &plantis rarioribus omnino destituta Bernam me reduxit. §. LIV. Post aliquot dierum moram in Montem Neunenen, comite viro verissimi judicii ALBERTO HERPORT, iter repetii, quod ante octo annos non infoecundum fuerat. Ex summa alpium catena passim promontoria, &secundaria juga producuntur: Id quod conscendi, pars est catenae, quae haud longe Aquilegia orta ab altissimis alpibus, versus solis ortum secedit, &longa serie Sanensem Simmiamque vallem a Friburnensium ditione separat. Ad eum montem iter fit per vallem pascuis laetam, quae ab amoenissimo pago Belpcontinua ducit ad arcem Burgenstein. Sed prius, relicta valle, versus occidentem seceditur in pagum Rieggisberg. Inde adscenditur per prata subuda, plena olim Sedo palustri purpureo, nunc exusta sole, sub ipsis initiis dierum canicularium. Deinde c) conf. XVIII. Deinde per vallem die rute algidis aquis irriguam, modicis, sylvosisque montibus septam undique. Sed &ea valle relicta ad meridiem nos convertimus, &adscensu non lenissimo ad sylvam venimus, atram, abiegnam, alpini ingenii, uvido solo, &pene palustri. Passim procella strages ediderat inmensas arborum, in earum eversis truncis, loco in perpetuum sole carente, speravimus muscorum copiam invenimus. Vberrimum ibi fuit novum genus Bryi, capillaceum crassis capitulis per caulem exeuntibus. Nascitur in cespites laete virentes, habitu pene ejus, cui capitula globosa sunt. Canles fusci, aliquando vero viridissimi, unciales &ultra, erecti, recurvo vertice. Folia pallida &virentia, ad unum plerumque latus vergunt, mollia, capillaria, incurvata &falcata.