Latin
158
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 158
Unproofread scanNot analysed yet
Quem vero ex RAJOk) nominat MICHELII), pingitque, adeo à nostro recedit foliis capillaceis, ut non videatur idem esse, figura etiam ad lentem facta a nostra diversa est. Similis certe huic est figura MoRISONI, quando Muscum Coronatum minimum foliolis pediculis &capitulis minimis erectis m) depingit, cujus descriptio, repetita a RAJO n) capitulum tradens puncto non majus, omnes vero musci partes minimas, ita differt à nostro, ut diversum existimarem, nisi conjungere juberet DILLENH O) auctoritas. Noster enim &major dimidia Bryorum parte, &laro folio est, &scyphuli multorum Bryorum capitulis majores. Quidquid sit, capitulum certe illud pulverulentum, certissime est rosa foliorum juniorum, &planta, in qua enascitur, verissimum Bryum. §. LVII. Eadem ratione scobs illa in scyphis simillimis MARCHANTIAE visa, &ambitiose delineata à MICHELIO a), merum est foliorum h) Enum. plant. circa Hal. nasc. p. 228. i) Cat. plant. circa Giess. p. 214. &nov. gen. p. 84. cum icone, valde angustifolia T. I &denuo in synopsi RAIANA p. 78. Primus, in fallor, vidit capitula. k) Nomen ad not. b. m) Hist. oxon. III. p. 631. sect. XV. T. 7. f. 20. n) Muscus capillaris omnium minimis foliis pediculis capitulio Hist. plant. IIl. p. 35. n. 10. o) In synopsi RAIANA. a) T. I. ad G. H. I. M. pro seminibus. liorum juniorum germen, ut in hac ipsa sylva observavi in Marchantia capitulis integris; neque forte diversa scobs fusca in roseis illis gemmis Polytrichi vulgaris maximi, nam ex mediis scyphis novas plantas provenire certum est. Sed ad sylvam nostram redeo.