# Iter Helveticum 16

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/16

Pyrola rotundifolia minor RVPPII uuu), quam cum duriori CLVSII aconiungit, videtur minoris varietas esse. In syluis inter Würten & Soeterohr Fungus parvus lubricus, aureus, lamellis raris amplioribus pediculo crassiore 1) repertus est: cui pediculus flavus splendens, latus, in medio linea depressiori notatus: Capitulum leniter pulvinatum vel planum, totum viscidum, superius aurantium; lamellis raris, paucis, crassis pallidioribus. Eam vero syluam egressi, in agello cis pagum Soeterohr elegantia sua spectabile vidimus Papauer erraticum maius flore albo, varietatem nempe vulgaris rubri, quàm pro rarissima habuit C. BAVHINVS 2). Eius mentionem opinione pauciores visi sunt fecisse, MORISON 3), RAIVS 4), VOLCAMMER 5), TOURNEFORT 6), TILLI 7), VAILLANT g), & BOERHAAVE 9). SUTHERLANDUS 10), copiosus florum albedine variantium nomenclator, hunc quidem non habet. Ungues flaui sunt, bracteae niueae. uuu) flor. Jenens. Ic. 1) MICH. nov. gen. plant. p. 147. 2) PIN. H. OXON. II. p. 277. HIST. PLANT. p. 855. syn. III. p. 308. flor. Noric. p. 317. 6) IRH. 7) hort. pisan. p. 131. 8) Botan. Paris p. 156. 10) Vid. hort. Edimburg. p. 260. Pluvia intercessit diligentiae nostrae, quae ubi coelo sereniori excepta fuit, in pratis apricis sesquileuca cis Osterodam viae Regiae sinisterius adjacentibus, plantulas aliquas perelegantes legimus.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
