Latin
162
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 162
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi SHERARDI nomen aptissimum videtur. Abunde vero per alpium humiliora pascua provenit. §. LXI. Leucanthemum pro alpino folio rigido habitum multum ibi provenit, varietas omnino vulgaris, folio crassiusculo, firmo, acuto, flore majori pro portione plantae, sed nihil veri habens discriminis, uti neque in Dolaz &Thuiri habet, ubi lectum RAJUS a) pro singulari describit. Bellis vero alpina major rigido folio CASPARI BAVHINI b), &a nostra, &a vulgari diversa videtur, ei enim folia ad terram eximiae longitudinis, omnia vero acuta &profunde serrata sunt. §. LXII. Frequens &in Jura &in subalpinis est Campanula alpina linifolia coerulea. Ea &hic nata fuit, foliis imis revera d) Comment. Acad scient. Paris. 1721. p. 231. sed is de planta coLVMNAE dubitat; Spathulae vero folium nostrae foliis dissimillimum est. Histor. plant. p. 246. cum asterisco. In syllig. stirp. extra Brit. p. 399. In ilin. post hort. Mauroc. h) It. I. p. 40. Planta nostra est, nomen alienissimum. a) Syllig. stirp. extra Brit. nasc. p. 76. nam &ibi legi anno 1736. b) In Prodr. p. 120. &Pinace. vera rotundioribus, reliquis Lini, primis serratis leviter, plerisque non dentatis.