Latin
164
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 164
Unproofread scanNot analysed yet
§. LXIII. Altera die, quae fuit 17. JVLII post hanc quasi velitationem, in M. Ober Neunenen tribus aut ultra horis ab Aquis medicatis distantem, prima Aurora iter suscepimus. Primum stadium per sylvam est abiegnam, in qua magna vis Equiseti sylvatici tenuissimis setis, cujus spicam floralem, in folioso caule enascentem, brevem &subspadiceam tunc legi. STAEHELINI nostri hic recenseo experimentum, mutilatum certe in Commentariis Parisinis a), elegans, &quod vix fallit. Equiseti cujusvis, sed in primis arvensis, cui flos a foliis sejunctus nascitur, primo vere vigentis, spica excutiatur fupra Chartam, elabetur ex octenis capsulis, quae sub scutis nutantibus adsunt, pollen viridis, adeo ponderosus, ut in aqua fundum petat. Is quando paulo siccior, neque siccissimus tamen, super vitrum effunditur, &admovetur microscopium, tripudium cernitur elegans, &aurium etiam indicio percipitur. Corpuscula nempe spermatica innato elatere se mop) It. alp. IV. p. 454. f. 14. &parva rotundifolia flore coeruleo pentigono grandi It. alp. II. p. 131. t) ibid f. 4.