# Iter Helveticum 165

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/165

movent, & contorquent. Ea sunt sphaerulae fere, instructae cruribus duobus, ad quinque usque, quae extrema parte bifida denuo conjunguntur in laquei speciem. Ea cruscula elatere summo resiliunt, & per plura horae minuta subsiliunt in aliquam distantiam. Ita vulgatissima planta omnes Polypodii sensibilis, & Oxyoidis GARCINI, & Mimosae motus longissime superat agilitate & corstantia. Saepè in Helvetia, saepe in Germania, elegans experimentum iteravi, quod primum apud STAEHELINVM b) videram. §. LXIV. Supra eam sylvam acclive pascuum est, in quo fons medicatus, lignea casa tectus, scaturit: Ibi aqua valentior bibitur, & odore graviori. Deinde alia sylva sequitur, & ipsa uligine impedita, atque hanc longissima adscendenti pascua, neque quidquam habentia, quod invitet Botanicum. Supra ea sequitur sylva suprema, ad quam ex altioribus mapalibus lignatum veniunt. Ibi praeter vulgatissimam semper virentem Vitem Idaeam fructu rubro in cavis arboribus reperi Chamaenerium alpinum alsines fosio. Et jam ex sylva in pascua Unter Neunenen veneramus, ubi triste Coelum a) expertus fueram ante octo annos, casa debili, & perflata ventis defensus ab horribili tempestate, quae omnium intra hominum memoriam atrocissima & maxime diuturna fuit. Supra ea mapalia secuti dorsum eminens inter duas convalles, paulatim vidimus stirpes rariores augeri, uti decedebat altitudini. Plurima ad viam Myosotis alpina latifolia, quae variabili ingenio modo glabra, modo villosa est, folio auriculae b) Dum haec scribo, reperio descriptum, in ejusdem STAEHELINI Thesa) Id nomen fecit SCHEVCHZERVS libro singulari, in quo ejus noctis calamitates descripsit. culae simili brevique, aut longiori, semper simillima arvensi subhirsutae magno flore, nisi quod folio latiori, & breviori sit. Ibi & Pedicularis illa foliis conjugatis b), cujus alibi descriptionem dedi, & ea, quae Teucru est folio coma atrorubente, nobis STAEHELINIA dicta b*).

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
