# Iter Helveticum 170

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/170

§. LXVII. Ibi exoptatissimum pabulum Phellandryum alpinum umbella purpurascente, cum Dauco Cretico mistum ubique nascitur, humile, & pene sessili umbella. Ei calyx generalis nullus, particularis vero ex aliquot longis foliolis, semina sulcata, brevia Petala purpurascentia, inaequaliter cordiformia, inaequalia, quorum extimum insigniter majus est reliquis, apices purpurei globosi, cum duabus de more Tubis. In hac ergo planta felix fuit TOVRNEFORTIVS, quae Phellandryo undique, flore non solum & semine, sed calyce etiam convenit. §. LXVIII. Ex ipsa hac valle fluvius, die Gürbe, tenuibus principiis oritur, deinde per vallem, quae inter Belp & Dossan media est, descendit, & ligna inaltissimis sylvis caesa, non sine magno labore eorum, qui operi praesunt, in Arolam defert, civium destinata commodis. In exigua palude, quae prima stamina generat hujus fluvii, provenit Scorpiuri species alpina. Scorpiurum voco post MORISONVM a) id genus plantarum i) It. alp. post hort. Maurocen, k) In epist. ad SHERARD p. VI. l) Comment. acad. Reg. scient. 1718. p. m. 203. a) III. p. 451. eum solus MARTIN sequitur catal. plant. circa Cantabrig. p. 47.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
