Latin
174
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 174
Unproofread scanNot analysed yet
In nostris alpibus semper integra vidi, incisa f) vero uno alterove dente ex Rhaetia adtulit D. HVBERVS in hac ipsa Academia P. P. Caulis vix foliosus, paucos flores gerit in vertice. Ovarium sub flore est, uti in Saxifragiis solet. Pesala obsolete alba ex viridi, atque lineata. Stamina decem, quorum quinque longiora, apicibus luteolis. Ex summo ovario. Tubae longiusculae duae apice recurvo. Voco nunc Saxifragiam alpinam subhirsutam foliis longis raro dentatis. §. LXX. In casa alpina M. Ober Neunenen cibo &quieti aliquantum temporis dedimus. Circa eam casam, ut alibi in sura &alpibus abunde provenit Lapathum, quod rotundifoium dicunt, oblongo vero &obtuso folio est; &Napellus. In vestigiis defluentis nivis uberrima Soldanella alpina, nam majorem &minorem non distinguo. Thlaspidium Anchusae folio ubique, &inter lapides Juniperus alpina, &Leucojum vernum perenne album majus. LXXI. Supererat adscensus unius horulae, per angustae vallis scopulosum limitem, atque salebrosam viam, vocant die leiter: id circa meridiem confecimus, non sine magna ex pulcherrimis plantis concepta voluptate. Nascebantur non remoti ab invicem Ranunculi, quos expedire &facile erit, &minime inutile. Ergo in Alpibus omnibus &hic etiam frequens provenit Ranunculus flore flavo splendente magno, cujus diamerer etiam unciam superet, foliis ad caulem sub ramof) Ea est varietas follis incisis Sedi alpini III. fratris GREGORII apud COLVMNAM I. c. p. 66. &sedum alpinum tertium in icone, eodemque nomine H. OXON. in icone s. XII. T. 9. f. 2. Sedi alpini tertii fr. GREGORII secunda varietas RAII p. 1043. ramorum ortu gracilibus, digitatis, ad terram simillimis vulgaris erecti acris, trilobatis, lateralibus lobis bipartitis in duas partes, quarum interior tripartita obtuse, exterior bipartita est, Medius lobus tridentatus; Omnia, ut tota planta, &ipse calyx, hirsuta.