Latin
§. LXXIII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. LXXIII. Tertius alio tempore (Julio M. 1736.) lectus in M. Thuiri, secundo (LXXII.) similis est, levitate folii, caulis hirsutie, statura; Est tamen altior, &folia ad terram multo acutioribus segmentis incisa, ad caulem vero profundius digitata sunt segmentis gracilibus. §. LXXIV. Quartus albo colore petalorum, eorumque figura cordis simili satis diversus, praeterea unam tantum alteramve ad caulem ligulam habet ex albida vaginula, folia ad terram vel integra, &per ambitum rotunde dentata, vel minus profunde trilobata. Accedunt tamen ad folia ejus Ranunculi, quem secundo loco diximus (LXXII.) Ovarium longius &pene in morem palustris apii folio levis.