Latin
§. LXXVII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 183
Unproofread scanNot analysed yet
Gemmi &Scheidek, Surenen, &aliae Alpes pyrenaicum Barbae Jovis folio non ramosum procumbentem flore ochroleuco glomerato SCHEVCHZERI d), prata demum Rhaetiae inter Lenz &Brienz Astragalum illum siliqua longa incurva, qui Polygalae nomine à CAMERARIOe), Onobrychidis quartae à CLVSIO f) depictus est. Praeter hos omnes, tres alii in rupibus vicini nascebantur. Eorum primus, qui paulo vulgatior est, in Gemmio abunde, imo vero si idem est RAJANO, etiam in Jura nascitur, similis utcunque ei, cui flores ex albo coerulei sunt, ab eo tamen multis modis diversus. Radix enim plurimos caules fundere solet florigeros, plurimas foliosas alas, ex brachiis, qualia alteri Astragalo adpinxerunt CAMERARIVS &CLVSIVS. Folia multo propiora sibi &acutiora, &exiliora, quam cuicunque aliorum Ast agalorum. Florum spica valde conferta: Calyx non ut in albo coeruleoque niger, sed viridis, firmis, levis, dentibus vix inaequalibus. Flos ex rubro purpureus, qualem &Polygala CAMERARIVS habet, Vexillum vix erectum amplum, Alae amplae &coloratae, longissimis auriculis praeditae, non albae, ut in illo SCHEVCHZERI, b) p. 19. T. 14. f. 2. quae Astragalus recticaulis hirsuta JOHANNIS BAVHINI &SCHEVCHZERI. It. alp. IV. p. 330. Eamdem existimo esse Polygalo similem luteo flore GESNERI add. ad hort. It. VII. p. 519. hoc loco, &in Itin. IV. p. 30. alio nomine. d) It IV. p. 330. Eumdem in l. itinere. vocat alpinum foliis viciae angustioribus flore ochroleuco. p. 31. nisi is Astragaloides est, &in Itin. VII. alpinum ramosum hirsutum flore ochroleuco p. 509. de quo ex loco natali mihi constat. e) In MATTH. Epit. p. 929. bon. ic. f) Pann. 755. histor. p. CCXL.