# Iter Helveticum 192

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, JOH. HENRICI F. STAEHELINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/192

JOH. HENRICI F. STAEHELINVS. XCI. Sed eripuit me desiderabili morae urgens necessitas. Per beata rura Alsatiae rapido itinere properans, vix mihi permisi, ut plantulam aliquam decerperem. Plurimus ibi ad viam nascitur Dipsacus foliis laciniatis, quem eximius LINNAEVS a) cum vulgari conjungit. In iis tamen speciminibus, quae per bidui iter cum vulgari copiosissime vidi provenire, visus sum mihi, non unam diversitatem reperire, etiam si ad folia non respicias. Capitulum longum, flos albus est, nunquam, ut in altero purpureus, statura altior, squamarum demum spinae non rectae, sed repandae, & extrorsum conversae. Poterit itaque, ut videtur, locum suum tueri. In Alsatia plurimum, Wormatiae, unde ad latum esse testatur CASPAR BAVHINVS b), nullum omnino vidi. §. XCII. Circa Drusenheim, viculum in quo nihil est quod Drusorum nomine dignum sit, frequens est Blattaria. Ibi etiam Raphanistrum flore melino legi, elegantem varietatem, uti aliam flore coeruleo ostendit Basileae vir felicis industriae STAEHELIa) Hort. Cliffert. p. 29. b) In herb. viv. HELINVS. Sed utrumque non a) videtur differre a vulgari illo albo arvorum, quod utique Helvetiae multo familiarius est, quam nostrae Germaniae.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
