Latin
JOH. HENRICI F. STAEHELINVS
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 193
Unproofread scanNot analysed yet
Gernsheimi in stagno cum Hydrocotyle, &Salvinia MICHELII, magnus est proventus Tribuloidis, cujus stamina, ut desiderato LINNAEI b) satisfaciam, sunt quatuor; Tuba vero ex rostrato ovario, una, recurvo apice, &virente. §. XCIII. Circa Lauterburg, in arenosa sylva, quae Spiram ducit, ceperat comitem se addere euntibus Stoechas citrina, ea ubique ad Oppenheim usque frequens est. Spirae Alysson illud floribus profunde incius, quod Thlaspi incanum Mechliniense dicitur LOBELIO a), &Chondrilla viminea, &Eruca tenuifolia perennis, quae Manhemii, Wormatiae, Oppenheimi, frequentissima est, Genevae in ipsis muris urbis familiaris. Circa Guntersblum in fossis Althea officinarum frequens est, ad aggeres vero viarum Oreoselinum minus, &Onobrychis echinato capite, quae nobis montanae plantae sunt: deinde propius Oppenheim Ammi perenne sive Falcaria RIVINI, Millefolium nobile, &in ipsis ruderibus arcis uberrima copia Daucus Alsaticus CASPARI BAVHINI. De eo, cum non in vulgum notus sit, neque absque errore descriptus a quibusdam Botanicis, aliqua, priusquam finem faciam, visum est addere. a) Neque RAIO conf. Syn. III. p. 296. habet enim non habitum solum, sed &venas florum simillimas. Erit ergo exemplum, neque enim plurima sunt, floris absque cultu albo colore &flavo ludentis. b) Char. gen. 899. a) Obs. p. 108. in arenosis ubique. Hanoverae similibus locis nascitur. §. XCIV. Ei radix unica est, non nimis acris, dura defixa. Caulis ad hum nam altitudinem, profunde sulcatus, ut etiam angulosus videatur, plerumque purpureus, admodum ramosus, latis vaginis ad ramorum ortum, ut junior peculiarem habitum Hippomarathri RIVINI non male exprimat. Folia ad terram amplissima, &frequenter cubitalia, magnis &Numeravi ramosarum alarum primarum sulcatis costis. sex paria. In quavis earum, quae inter primas sunt maximae, secundarum ramosarum tria, quatuor. In maxima secundarum petiolatarum tertiarum unum par, sessilium unum.