Latin
2
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 2
Unproofread scanNot analysed yet
GRAVISSIMO SAPIENTISSIMO AVGVSTO JOHANNI de HVGO. ARCHIATRO REGIO ET ELECTORALI SOC. REG. LOND. SOCIO ALBERTVS HALLER. Quantis me beneficiis adfeceris VIR ILLVSTRIS, neque modestia Tua permittit, ut enumerem, neque destinata hujus adloquii brevitas. Id unum excito, quôd cum hac mea opera propius conjungitur, Te nempe thesauros Tuos Botanicos uberrimos omnes mecum communicasse, rarissimas demum &desideratas stirpes quam plurimas donasse, &cum stirpibus pulcherrimorum librorum fecisse participem, quibus instructior &hanc dissertationem, &majores meos labores felicius perficere potui. Quem ergo multis adjuvisti modis, eum libellum comis accipe, &homini fave, qui Tuas virtutes gnarus veneratur. Ex Georgia Augusta die 31. OctoLECTV.