# Iter Helveticum 25

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, CL. LINNAEVSAI). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/25

c) Eadem macilenta tota obducit Lichen in Alpibus etiam visus, cui expansio est nigricans, tuberculosa, aliquando in sphaerulas ex cyaneo atras congesta per quam denso ordine sparguntur scuta magna, variae figurae, rufa, in quibus frequentia puncta nigra absque lente conspicua. Pertinet omnino ad ordinem MICHELI XXXVI. qui adeo adfinis est Lichen-Agaricis & inprimis disci formi punctato nigro qui in ligno arescente reperitur, vt diuersitatem exhibere non sit facillimum. An Lichen pulmonarius saxatilis minimus fuluus foliis pulposis MICHEL. d) Supra OSTERODAM syluae incipiunt ex Abiete rubra, altae & late patentes. In iis adcliuibus locis, & vbi arbores excisae sunt, Digitalis purpurea, & Chamaenerium vulgare latifolium vbique nascuntur speciosa pulchritudine. Ad humecta vero viarum, frequens est per omnes hercyniae syluas Cardamine annua exiguo flore, quam THALIVS nomine Nasturtii montani maioris L primus descripsit, nisi eadem fuerit Cardamine Alpina media CLVSII, 2) quae tamen, cum folia dicatur habere hirsuta & aspera, non penitus respondet. Atque consimilibus locis prouenit Cardamine IV. Dalechampii 3) siliquis c) Herba S. Alberti Barbarea muralis, de plant. a Divis nomen hab. p. 9. Hercyn. Saxonothur. p. 79. Icon non mala I. BAVHINI. 2) PANNON. p. 455. absque icone. 3) quae omnino videtur primum etiam proponi a THALIO, siliquis, semine, flore, simillima, sed caule & foliis hirsutis, foliis praeterea imis integris, superioribus non eleganter tridentatis, vt in priori, sed vagis, atque vage incisis, pinnis rarius ad pediculos confluentibus. Vulgare etiam hic est Equisetum syluaticum tenuissimis setis: Tum Melampyrum montanum floribus minoribus flauis.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
