Latin
CL. LINNAEVSAI)
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 31
Unproofread scanNot analysed yet
In hac stirpe a CLVSIO &IOHANNE BAVHINO, quod rarissime sit, &a LINNAEO dissentire cogimur, qui omnes duas faciunt huius stirpis species. Et CLVSIVS quidem, in Pannonicis proponit Doronicum Austriacum IIII. 4) caule in summa parte ramoso, foliis plantagineis modice acuminatis, idque coniungit cûm stirpe SIMLERI, 5) Muttervvurz dicta, in Heluetiae alpinis &subalpinis pratis frequente. Idem in magno opere, iconem eamdem pro Doronico Pannonico VI. 6) cum alia descriptione ponit, descriptioni vero Austriaci quarti, nouam addit iconem, folia exprimentem acutiora, atque florem vnicum, altero tamen ex ala folii subnascente. In quibus euidens est, optimum Virum non satis sibi constare: Hoc etiam caput cum festinatione aliqua scriptum esse, vel inde adparet, quod sub finem Quartum hort, priuat. p. 106. Pannon. p. 520. &ic. p. 522. vt absque iusta ratione moneat I. BAVHINVS alienam iconem Doronici serrati adpositam esse, ea enim ad 111. spectat, ipso titulo id indicante. de Vales. &Alp. p. 333. quae tamen omnia ex ARETII, civis mei, Itinere per Stockhorm &Nessum montes exscripta sunt, ex p. 234. b. apud CORDVM editionis GESNERIANAE. 6) Histor. Plant. p. XVIII.