Latin
CL. LINNAEVSAI)
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 34
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Vberrime in eisdem pratis prouenit Bistorta, quàm ab omni aeuo in duas species distinxerunt, praceunte iam ciue nostro BRVNFELSIO: D) atque ita definiuerunt, vt alia radice magis conplicata, folio vero planiori esset, qualis est icon CAMERARII 2) alia vero radice minus intorta folio verò rugoso &sinuato qualem pulchre expressit DODONAEVS. 3) Verum quando Bistortae exemplaria ex Iurasso, ex Alpibus variis, ex humidis ditionis Bernensis, ex Bructero &sylua hercynia, vario loco 18) Aliquando enim Alpina specimina biflora aut triflora sunt, alias in humilioribus vallibus nascuntur uniflora. Folia etiam omnia neruosa, acumen per infinitos gradis variabile habent. 1) Foliis rugosis Naterwurz das männlein I. p. 62. foliis vero planis icon prior p. 61. absque nomine. 2) ex GESNERIANIS Epit. p. 683. descriptio vero sinuata habet. Hist. Plant. Pempt. III. L. I. c. IX. p. 332. benè, qua icone usus est LOBELIVS Icon. p. 292. loco &tempore lecta confero, fateor, me quidem veram diuersitatem non reperire. Folia alias plana, amplissima &pedalia, exigua alias &plicata. Radix aut recta aut semel, bis, ter intorta, statura denique variant.